Francus Zeffirelli
moderator (1923-2019) / From Wikipedia, the free encyclopedia
Francus, vulgo Franco Zeffirelli (Florentiae natus, nomine Gianfranco Corsi, die 12 Februarii 1923; mortuus Romae die 15 Iunii 2019), fuit dispositor cinematographicus et scaenicus Italicus.
Res apud Vicidata repertae:
Alumnus fuit Academiae Bellarum Artium et scholae architecturae universitatis Florentinae, e qua, secundo bello mundano iam saeviente, sine lauris exiit. Inter clarissimis pelliculis eius sunt illae Iesu Christo et Sancto Francisco dicatae. Zeffirelli, quamquam dicitur homophylophilus esse, catholicus fuit et ecclesiae doctrinam saepe defendit.