Franciscus Andreas Danican Philidor
From Wikipedia, the free encyclopedia
Franciscus Andreas Danican Philidor (dum vivit, André Danican Philidor appellatus) fuit compositor et lusor scaccorum Francicus, qui magnopere contulit ad ponendas primitias generis melodramatis opéra comique, quod appellatur. Erat etiam optimus sui temporis lusor scaccorum. Liber eius, Analyse du jeu des Échecs ('explicatio ludi scaccorum'), centum saltem annis usitatissimum scaccorum enchiridion adhibebatur. Praeterea ex eo nominantur apertio scaccorum bene nota ac ratio regem ad incitas ("ad mattum") redigendi.