Eratosthenes Cyrenaeus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Eratosthenes (-is) Cyrenaeus (Graece: Ἐρατοσθένης ὁ Κυρηναῖος; natus inter annos 276-273 a.C.n. Cyrenis; mortuus circa annum 194 a.C.n. Alexandriae) fuit eruditus et poëta antiquitatis Graecae.
Mandatu regum Aegypti domus Ptolemaeicae fere dimidium saeculum Bibliothecae Alexandrinae, quae est notissima bibliotheca antiquitatis, praefuit, atque rebus mathematicis, geographicis, astronomicis , historicis, philologicis et poeticis operam dedit.
Inventor geographiae scientificae habetur. Diligentibus mensuris peractis ambitum terrae persecutus est, quod inter notissima antiquitatis emolumenta scientifica numeratur. Etiam mappam mundi comparavisse traditur, quae autem amissa est.
Praeterea multum in scientia colligenda laboravit. Numerosis scriptis eius cunctis amissis tantum exigua pars e scriptoribus posteris nota est.
Primus se "philologum" nominavit, philologiam non solum in linguis sive litteris operam navandis sed potius in ampla doctrina constare intellegens. Poetas carpebat ne Homerum quidem excipiens, quorum narrationibus fidem non tribuit, cum tantum delectare, non docere vellent.