Edgarius Allanus Poe
From Wikipedia, the free encyclopedia
Edgarius[1] Allanus Poe[2] (Anglice Edgar Allan Poe, Bostoniae die 19 Ianuarii 1809 natus; Baltimorae die 7 Octobris 1849 mortuus), fuit scriptor, poeta. editor, et criticus litterarum Americanus, qui poesi et fabulis brevibus latissime innotuit, praecipue eius narratiunculis occultis et macabre. Unus ex auctoribus fictionis romanticae et symbolisticae in Civitatibus Foederatis atque in litteris Americanis, unus etiam ex primis Americanis fabularum brevium scriptoribus fuit. Late habetur magnus generis fictionis criminalis inventor et fautor novi fictionis scientificae generis.[3] Primus est scriptor Americanus omnibus notus qui quaestum solum per scripturam fecit, quam ob rem suum curriculum vitae ad aerarium pertinens difficillimum fuit.[4]
Obitus: 7 Octobris 1849; Baltimora
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Edgar Allan Poe
Familia
Coniunx: Virginia Eliza Clemm Poe
Memoria
Multas fabulas gothicas horrificasque, quarum clarissimae sunt "Feles Nigra" (Anglice "The Black Cat") et "Cor Prodens" (Anglice "The Tell-Tale Heart"), ac fabulas rerum futurarum inquisitionis scripsit. "Corvus" (Anglice "The Raven") autem est poema.
Carolus Baudelaire nonnulla ex eius operibus in linguam Francogallicam convertit.