Duodecim festa principalia Orthodoxa
From Wikipedia, the free encyclopedia
Duodecim festa principalia Orthodoxa (Graece: Δωδεκάορτον) ex octo festis Iesu Christo dedicatis et quattuor festis, quibus Virgo Maria (Θεοτόκος) celebratur, consistunt. Festum resurrectionis Iesu Christi, Pascha dictum, ut festum maximi momenti "festum festorum" vocatur.
Duo sunt genera festorum: Festa mobilia atque fixa. Fixa singulis annis eodem die occurrunt, cum mobilia quotannis varient. Mobilia a die paschali deducuntur, quare cyclus festorum mobilium cyclus paschalis appellatur.