Charlie hebdo
From Wikipedia, the free encyclopedia
Charlie hebdo est diarium satiricum Francicum hebdomadale anno 1970 inceptum. Inter creatores fuit Franciscus Cavanna. Celebre est propter delineationes ludicras in religiones fundamentalismumque mordaces. Praeses editionis recentissime erat Stephanus Charbonnier.
Die 7 Ianuarii 2015 apud sedem suam Parisiensem duodecim diurnarii Charlie Hebdo incursione tromocratica necati sunt, inter alios Ioannes Cabut, Elsa Cayat ipse Stephanus Charbonnier, Philippus Honoré, Bernardus Maris, Bernardus Verlhac, Georgius Wolinski.