Certamen Mundanum Pedilusorium (2010)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Certamen Mundanum Pedilusorium anni 2010 est certamen turmarum athleticarum pedilusorum virilium, quod in Africa Australi habetur. Hoc certamen, primum autem quod in Africa agitur, a die 11 Iunii usque ad diem 11 Iulii celebratur. Ultimus lusus pro titulo "Optimi Mundi 2010" Ioannisburgi erit. Certaminis victor fuit Hispania. Certaminis maximus pedilusor a diurnariis Uruguaianus Didacus Forlán electus est.
Certaminis hymnus a Shakira et grege Freshlyground cantus est.