Caritas (virtus)
virtus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Caritas (a verbo carus quod interpretatio linguae Graecae αγάπη est) in theologia est una ex virtutibus. Amor quoque dicitur. Caritas est amor erga ceteros et erga Deum.
- Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. (Dt 6,4-5)
- Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: hoc est magnum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae. (Mt 22,37-40)