Captain Marvel
From Wikipedia, the free encyclopedia
Captain Marvel ('Dux mirabilis') sive Shazam est superheros, cuius res gestae legi possunt in libris nubeculatis a DC Comics, societate Americana, editis. Personam excogitaverunt anno 1939 C. C. Beck et Guglielmus (Bill) Parker, quorum alter res gestae huius personae delineavit, alter ea scripserunt. Quae res gestae primum in periodico Whiz Comics #2, quod societas Fawcett Comics anno 1940 edidit, narratae sunt. Ducis mirabilis alter ego est puer Gulielmus (Anglice Billy) Batson, qui, utcumque shazam magico verbo utitur, se commutat in chlamydatum virum, qui, ut deus, per aerem volare et incredibilibus viribus celeritateque uti potest. Ducis Mirabilis cognomen Grandis Ruber Caseus (Anglice Big Red Cheese) est.