Cædmon
monachus Streanaeshalcensis / From Wikipedia, the free encyclopedia
Cædmon (floruit circa annos 657–684) fuit primus poëta Anglicus Northanhymbrus cuius nomen notum est. Beda tradit Cædmonem fuisse laicum fratrum in monasterio Streonæshalch (Witebiensi), Hilda abbatissâ (657–680), qui canendi artem primum nesciens, somnio didiceret, et postea monachus et poëta studiosus piusque fieret.
Cædmon est unus ex duodecim poëtis Anglosaxonicis in fontibus Medii aevi commemoratus, et unus ex tribus tantum de quibus facta vitae et opera ex libris ipsorum aetatis cognoverimus.[1]
Vita eius in Bedae Historia ecclesiastica gentis Anglorum traditur, ubi legimus:
In huius monasterio abbatissae fuit frater quidam divina gratia specialiter insignis, quia carmina religioni et pietati apta facere solebat; ita ut, quicquid ex divinis litteris per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum verbis poeticis maxima suavitate et conpunctione conpositis, in sua, id est Anglorum, lingua proferret. Cuius carminibus multorum saepe animi ad contemtum saeculi, et appetitum sunt vitae caelestis accensi.
Solum opus Cædmonis quod exstat est "Hymnus Cædmonis", poëma Anglicum alliterativum novem versuum, in honorem Dei compositum, quod auctor primo somno canere discere putatur. Est unum ex primis exemplis linguae Anglo-Saxonicae et unum ex tribus primis reliquiis poësiae Anglo-Saxonicae (alia sunt inscriptiones cruxis Ruthwellensis et arculae Franks). Hymnus Cædmonis est etiam unum ex primis exemplis poësiae longioris ullius linguae Germanicae. Anno 1898 crux in honorem Cædmonis in coemeterio ecclesiae Sanctae Mariae Witebiensi posita est.[2]