Bulla Aurea
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bulla Aurea fuit pactum maximi momenti omnium legum fundamentalium sacri Romani imperii, ab imperatore Carolo IV anno 1356 compositum et editum. Quo in instrumento modus eligendorum imperatorum per principes electores imperii usque ad finem imperii anno 1806 institutus est. Nomen, quod ex saeculo decimo quinto in usu est, ad signum aureum septem exemplaribus pacti annexum refertur. Capitula 1-23 nomine "Nürnberger Gesetzbuch" (liber legum Norimbergensis) nota Norimbergae composita et die 10. Ianuarii 1356 ibidem inter dietam imperii promulgata sunt, capitula 24-31 ("Metzer Gesetzbuch" sive liber legum Mettensis) autem die 25. Decembris 1356 Mettis. Bulla aurea anno 2013 in indicem memoriae mundi assumpta est.