Boston Red Sox
From Wikipedia, the free encyclopedia
Boston Red Sox, recte Tibialia Rubra Bostoniensia, sunt professionalis basipilae manus, Bostoniae in Republica Massachusettensium constituta, Foederis Americani membrum, die 19 Octobris 2013 summi foederis certaminis victrix, et nuperrime 30 Octobris 2013 Seriei Mundanae victrix. Ludunt in Campo Lusorio Fenway.
Ortum est manus nomen ex tibialibus rubris, insigne quod primi manus competitores gesserunt. Lusores vulgo appellantur "the BoSox" (portmanteau e verbis Boston et Sox), et per ludibrium "the Olde Towne Team"; plurimi autem fautores eos "the Sox" simpliciter appellant. Nuper manus et fanatici coniunctim saepe habentur "Populus Tibialium Rubrorum" (Anglice: Red Sox Nation).
Manus, unus ex octo pristinorum Foederis Americani manipulorum, est Bostoniae constituta nomine Americanis Bostoniensibus anno 1901. Tibialia Rubra apud Campos Lusorios Huntington Avenue ludebant, ubi anno 1903 Piratas Pittsburgenses in prima Serie Mundana superaverunt. Ab anno 1912 ad praesentiam, Tibialia in Campo Lusorio Fenway ludunt.
Anno 1918, manus suam quintam Seriem Mundanam vicit, et deinde longinquam et perinsignem "siccitatem" passus est, quam fautores "Bambini Maledicto" recens attribuebant, quia "Bambinus"—Babe Ruth, lusor inclutissimus—anno 1920 Yankiis Noveboracensibus venditus esset. Siccitas postremo finivit, et maledictum est levatum, anno 2004, cum Tibialia, Cardinalibus Sanctiludovicensibus superatis, suam sextam Seriem Mundanam vicerunt.