Basilius (imperator Trapezuntinus)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Basilius I e familia Magnorum Comnenorum (Graece Βασίλειος Μέγας Κομνηνός; natus saeculo 14 ineunte; mortuus die 6 Aprilis 1340) fuit imperator Trapezuntinus. Fuit filius imperatoris Alexii II quem ex uxore sua, Djiadjak Jaqeli, genuit. In matrimonium anno 1335 duxit Irenam Palaeologinam, imperatoris Byzantini Andronici III filiam notham, sed mox reiecit aliamque Irenam, Trapezuntinam quandam, duxit. Ex ea nati sunt:
- Alexios (natus 1337; mortuus c. 1349)
- Ioannes (natus 1338; mortuus 1390), qui postea nomen "Alexius" accepit imperioque successit
- Maria (mortua 1408), quae nupsit Fahreddin Kutlug beg, emir Aq Qoyunlu
- Theodora, quae nupsit Hajji 'Umar, emir Chalybiae
Basilius anno 1340 pharmaco necatus est iussu uxoris legitimae Irenae Palaeologinae, quae imperio successit.