Andreas Holness
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Andreas, vulgo Andrew Holness (in urbe Spanish Town natus die 22 Iulii 1972) est politicus Iamaicae. Alumnus est universitatis Indiarum Occidentalium. Legatus est apud parlamentum Iamaicense ab anno 1997. Minister ab eruditione fuit ab anno 2007, primo ministro Bruce Golding, officiumque retinuit dum ipse primus minister meruit a die 23 Octobris 2011 usque ad 5 Ianuarii 2012. Quo die, in comitiis devictus, dux fit factionis contrariae, prima ministra Portia Simpson-Miller. Holness autem, victor in comitiis recentioribus, rursus primus minister die 3 Martii 2016 factus est.