Anasazi
From Wikipedia, the free encyclopedia
Anasazi (Navahicum, 'maiores hostes', vel hostes qui in temporibus praetermissis vixerunt) hodie late intelleguntur fuisse Indi Americani cuiusdam nationis, arte scribendi carentes, qui ab anno 1200 a.C.n. indigenae in notomeridiali? parte Civitatum Foederatarum Americae habitaverunt. Aliqui homines hodie, praesertim ei in Novo Mexico qui se 'populum publicum' vocant (Anglice: Pueblo people), ab illis Anasazis orti esse putantur. Quod nomen illi Anasazi sibi dederunt ignotum est.
Ruinae Anasazorum, inter quas est Palatium in Rupe in Mesa Verde National Park, hodie frequentissime visitantur. Hoc Palatium est magna domus in rupe sita, ex saxis atque lateribus terrenis aedificata, ubi multae familiae prope fontem aquae habitare potuerunt. Scientistae, qui anulis in arboribus student ut annos numerent, hanc domum circa annum 1300 p.C.n. aedificatam esse putant. Haec domus 150 (sicut) cubicula continet, quorum 25 vel 30 habent focos. Multa cubicula sicut horrea fuisse videntur. Circa 100 vel 120 homines ibi habitasse putantur.