Allgemeine Deutsche Biographie
From Wikipedia, the free encyclopedia
Allgemeine Deutsche Biographie (sigla: ADB, "Biographia Germanica generalis") est encyclopaedia biographica 56 voluminum, quae annis 1875–1912 (denuo pressis data 1967–1971) a Historische Kommission bei der Bayerischen Akademie der Wissenschaften Monaci edita et a domo editoria Duncker & Humblot Lipsiae publicata est. Haec encyclopaedia commentationes de 26500 hominibus continet, qui ante annum 1900 mortui sunt atque in regione linguae Theodiscae, ad quam usque ad annum 1648 etiam Nederlandia pertinebat, vixerunt.
Continuatio huius encyclopaediae nondum perfecta est Neue Deutsche Biographie (NDB).