Beat Generation
From Wikipedia, the free encyclopedia
Beat Generation ('Aetas Prostrata') fuit grex scriptorum Americanorum qui, sub bellum mundiale secundum orientes, inter 1950 et 1959 prominentes facti sunt, cum rebus culturae quas ei inspiraverunt et rettulerunt. Rudimenta culturae prostratae fuerunt normae acceptae reiectae, scribendi genera novata, usus medicamentorum contra leges, e.g. LSD, sexualitates alternae, religio explorata, materialismus reiectus, et apertae condicionis humanae depictiones.[1]
Poema Howl Allen Ginsberg (1956) ac mythistoriae Naked Lunch Gulielmi S. Burroughs (1959) et On the Road Iacobi Kerouac (1957) sunt inter notissima litterarum prostratarum exempla.[2] Howl et Naked Lunch iudicia de obscenitate subierunt quae postremo ad publicationem in Civitatibus Foederatis liberatam adiuverunt.[3][4] Participes Aetatis Prostratae novo bohemianismo hedonistico innotuerunt, convenientiam evadentes ingenioque subitario faventes.
Primi scriptores Aetatis Prostratae Novi Eboraci coire solebant, sed circa 1955, personae maximi momenti (Burroughs excepto) una Franciscopoli fortuito habitabant, ubi in amicitiam receperunt artifices cum Renascentia Franciscopolis consociatos. Tum annis inter 1960 et 1969, proprietates motus prostrati extendentis ad motus hippie et contraculturae adiectae sunt.